Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 204
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 204.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —6. Spei nostræ certitudo. Quid usi autem quod dicitis, Quis huc inde venit, cl quid apud inferos geratur, quis hominibus indicavit? Et binc vobis os clausit, qui mortuum quarta die rcsuscitavit (Joan. XI, 39-44), et ultra non moriturus die tertio rcsurrexit, et antequam moreretur, qualis vita Ino. rientes excipiat, tanquam il1c quem nihil lateret, et in paupere quiescente ct in divite ardente narravit (Luc. xvi, 19-31). Sed illi ista non credunt, qui dicunt, Quis huc inde reversus cst? Credituros se voluntvidcri, si quis parentum suoruin revivisceret. Sed maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Idco ergo Deus homo factus, mori et resurgere voluit; ut ct quod futurum esset homini, in hominis carne ostenderetur, ct Deo tamen, non homini credcretur. Et certe Ecclesia fidelium toto orbe diffusa, jam ante oculos eorum est. Legant cain ante tot sæcula uni homini promissam, qui contra spem in spem credidit, ut fleret pater multarum gentium (Rom. iv, 18). Quod ergo uni Abrahæ credenti promissum est, jam videmus impletum; et quod universo orbi promittitur credenti, desperamus esse venturum? Eant nunc et dicant: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Illi se adhuc cras dicunt morituros, veritas autem illos jam cum ista dicunt, invenit mortuos. Vos autem, fratres, filii resurrectionis, cives sanctorum Angelorum, Dci hæredes, et Christi cohæredes, cavcte imitari cos, qui cras exspirando moriuntur 1, et hodie bibendo sepeliuntur. Sed sicut dicit idem apostolus, ne corrumpant vestros mores bonos colloquia mala; subrii estote juste, et noh'te peccare (l Cor. xv, 32-34): ambulantes angustam, scd certam viam ducentem ad latitudinem Jcrusalem coelestis, quæ mater nostra æterna est; firmissime sperate quod non videtis, patienter exspectate quod nondum habetis; quia veracem promissorcm Christum fidelissime retinetis.