Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 158
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 158.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Prædestinatis nemo nocere valet. Apostolum beatum audivilnus exhortantem ct confirmantem nos, cum diceret nobis: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Pro quibus autem sit Deus, superius ostendit, ubi ait: quos autem prædestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus pro nobis, ut prædestinaret nos; Deus pro nobis, ut vocarcl nos; Deus pro nobis, ut justificaret nos; Deus pro nobis, ut glorificaret nos. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Prædestinavit, antequam essemus; vocavit, cum aversi essemus; justificavit, cum peccatores essemus; glorificavit, cum mortales essemus. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Prædestinatis a Deo, vocatis, justificatis, glorificatis, qui vuit adversari, paret se, si potest bellare adversus Deum. Ubi enim audivimus, Si Deus pro nobis, quis contra nos? nisi qui Deum vincit, con lædit uos. Et quis est qui v incit Omnipotentem? Quicumque reluctari voluerit, sibi nocet. Hac cst, quod et Paulo adhuc Saulo de coelo Christus clamavit: Non tibi expedit contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Sæviat, sæviat quantum potest; qni calces adversus stimulum mittit, nonne in sc ipsum sævit?