Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 21
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 21.8
Unproofread scanNot analysed yet
Jucunditas in Deo, et in æternis bonis quæ dedit. Rectus corde qui laudat flagellum patris. —Redi ergo, si sensisti aliquid, si crubuisti, si quod pravum ct curvum fuerat correxisti: redi, dclectare in Domino, jucundare in Domino. Jucundare in iis quæ jussit 2 Dominus, ut jucunderis in Domino. Jucundare in fide, jucundare in spe, jucundare in charitate, jucundare in misericordia, jucundare in hospitalitate, jucundaM in castitate. Hæc omnia bona suut, thesauri interioris hominis; gemmæ, non areæ tuæ, sed conscientiae tuæ. His ama dives esse, quas divitias nec naufragio possis amittere; unde si nudus exieris, plenus eris. Sic enim exiset rectus corde, ut lauderis, non reprehendens Dominum tuum, si quid tibi accidcrit in hoc sæculo, et laudans flagellum Patris, cujus exspectas Inereditatem. Fuge sub manu emendantis. Non te avertas a disciplina, quia ille qui emendat te, errare non potest. Novit quid tecum faciat qui te fecit. An forte tam imperitum putas artificem tuuin, ut sciret facere te, et obliviscatur quid tecum faciat? Antequam esses, de te cogitavit: nam nisi de te cogitasset, nunquam asses. Ergo de te cogitavit antequam esses, ut eisses; et jam te existentem, manentem, viventem, sibi servientem contemnet, teque despiciet? Despexit, inquis: jam oravi, non me audivit. Quid, si hoc petebas, (juod malo tuo accepisses, si acceiisses? Ploravi ante illum, et non mihi dedit. puer insensate, in quo płorasti? Ut acciperes felicitatem carnalem, fe icitatem temporalem, felicitatem terrenam. Quid, si ista felicitas, quam exeptabas et petebas, et pro qun plorabas, priecipitaret tc? Jamdudum loquebar de servo tuo, nunc similitudinem accipe de filio tuo. Plorat ante te filius tuus parvus, ut eum leves in equum tuum: numquid audis? numquid exaudis? Durus es, an potius misericors? Quid est, dic mih! ,quo consiliO facis? Certe hoc consilium est charitatis, quis dubitet? Cui grandi servas totam domum, parvulum plorantem non levas in equum 1. Omnia quæ habes, et doMnum et quidquid in domo, et agrum et quidquid in agro, illi servas; et tamen in equum non levas parvulum' plorantem. Ploret quantum vult, tota die ploret; non exaudis, et misericordia non exaudis, et si exaudires, crudelis esses. Vide ergo, cogita hoc (a) tibi faciat Dominus tuus, quando petis incongrua, et noa accipis. Porte enin. te inopia erudiet, copia corrumpet. Quæris tu copiam corruptionis, cum necessaria fortasse sit inopia eruditionis. Dimitte Deo tuo, qui scit quid det tibi, quid tollat tibi. Nam si det libi quod male pelis, forte iratus dat. Audi exempla de Lege. Israelitas concupiscentes concupiscentias ventris et gutturis, exaudivit iratus (Exodi XVI): Pautum dicentem, Tolle a me stimulum carnis, non exaudivit propitius (II Cor. XII, 7-9).