Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 21
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 21.9
Unproofread scanNot analysed yet
Dcleclalio piorum in Deo amissis terrenis rebus. Ideo deleetare in Domino, jucundare in Domino, non in sæculo. In Domino enim jucundabatur nic, qui tum perdidisset totam jucunditatem s; rculi, remansit ei Dominus, in quo jucundaretur: remansit ei in tra simplex (b). perfeeta et immutabilis jucunditas cordis ejus. Quæ habebat possidebat, non possidebatur; a Domino autem possidebatur: illa calcabat, ex illo pendebat: ille illis subtractis quae calcabat, hæsit iit illo in quo pendebat. Ecce cnim quid sit in Domino jucundari. Dominus dedit, Dominus, vide jucunditatem, Dominus abstulit: numquid se abstulit? Quod dedit abstulit; qui dedit, se obtulit; jucundatur in Domino. Ergo, Domis dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ila factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Quare displiceat servo id quod placuit Domino? Aurum, inquit, perdidi, familiam perdidi, pecora perdidi, quidquid habui perdidi: a quo babeo, non perdidi. Perdidi quod dederat; eum non perdidi, cujus ipse sum. Delectatio mea ipse, divitiae meae ipse. Sed quare? Quia non perversus, non capite deorsum, non neglexit eum qui supra se est, et dilexit ea quæ infra se. Ipsa cst enim perversitas male utendi creatura.