Latin
23.12.122 to 23.12.157
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 23.12.122-157
Unproofread scanNot analysed yet
Veniemus, inquit, ad eum, ego ct Pater. Ad eum quem supra dixit dilectorem suum, obediturem præceptorum suorum, cutodem mandati sui, amatorem Dei, amatoiem proximi sui. Veniemus, inquit, ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. xiv, 23). I CAPUT VII. —7. Cor fidelis templum non angnstum Deo. Timor habet angustias, amor latitudinem. Non cst angustum cor fidelis, cui angustum fuit templum Salomonis. Nam et ipse cum fabricaret hoc, dixit: Si cælum cæli non sufficit tibi (II Par. VI. 18). Et. certe templum Dei sanctum eat, quod estis vos (I Cor. III, 17). Nos enim, ait aloi loco, templum Dei vivi sumus. Kt hoc uude probas, tanquam ei diceretur? Sicut scriptum est, inquit, Habitabo in eia. Si libi aliquis magnus patronus diceret, Habitabo apud te, quid faceres? Cum angusta domus esset, procul dubio turbareris, omnino terrereris, optares ne fieret. Nolles enim esse in augustiis recipicns magnum, cujus adventui domus tua paupercula non suflicerct. Noli timere adventum Dei tu! ,noli timere affectum Dei tui: non te angustat, cum venerit; imo veniendo dilatabit te. Nam ut scias, quoniam dilatabit te, non solum adventum suum promisit, Habitabo in eis: sed ipsam etiam latitudinem, addendo, Et deambulabo (II Cor. VI, 16). Latitudinem istam, si diligis, vides. Timor tormentum habet ergo angustias babet: ac per hoc amor latitudinem habet. Vide latitudinem charitatis: Quoniam charitas Dei diffusa est, inquit, in cordibus nostris (Rom. v, 5 ). CAPUT VIII. -8. Dilatatio cordis ex charitate, quæ et arrha dicitur et pignus. Arrha et pignus quo differant. Sed tu ei quærebas locum. Ipse inhabitator dilatct: Diffusa eat enim charitas in cordibus nostris, non tamen ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Si diffusa est charitas in cordibus nostris, et Deus charitas est (I Joan.