Latin
23.12.96 to 23.12.121
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 23.12.96-121
Unproofread scanNot analysed yet
Qui enim intelligit, verum intelligit. Qui autem putat falsum, non intelligit. Ergo si hoc putaverit homo carnalis, quia Dei nalurt atque substantia distincta membris est, determinata forma, circumscripta quantitate maneus loco, quid cuin illo facio? Si dixero, Non est ita Deus: non capit. Si dixero, Ita est: ille quasi capit; sed cgo decipio. Non possum dicere, Ita est: ne mentiar; et non undecumque, sed de Deo meo, de Salvatore et Redemptore meo, de spe mea, de illo ad quem extendo manum meam, desiderium meum, Non est res levis de tali mentiri. De tali folli molestum est et periculosum est: de tali autem mentiri exitiosum est et perniciosum. Non omnis qui mentitor, fallitur. Si autem ipse putat esse verum, quod verum non est, fallitur: et si hoc dicit quod verum putat, non mentitur, sed tamen fallitur. Deus donet illi non falli, qni noluit mentiri. CAPUT VI. —6. Carnalis de Deo cogitatio. Si ergo, ut dixi, parvulus ille noster talein crediderit Deum, habentem certis corporis sui locis membra disposita, circumscriptum figura, terminatum forma, localiter manentem, localiter se moventem, juxta id quod dicitur, Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fngiam? Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. ex XXVIII, 7, 8): si in cælo ipse, si in terra ipse, si in inferno adest; quid tacit modo ille parvulus? Si audit, quærat cum Samaritana montes et templa quo vult ire ad Deum, ad Jerusalem, ad montem Samariæ (Joan. iv, 20): non ad templum visibile, non festinet, uon quærat aliquod templum quo veniat ad Deum. Ipse sit templum, et ad ilium veniet Deus. Nun contemnit, non refugit 1, non dedignatur: imo dignatur! . Si non dedignatur, audi pollicentem: audi interim promittendo dignantem, non minando dedignantem.