Latin
23.12.191 to 23.12.228
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 23.12.191-228
Unproofread scanNot analysed yet
si tibi potuero suadere ut aspicias: Deus cLaritas est. CAPUT X. -10. Fons charitatis summum bonum. Inde habemus ali quid, inde adspersi sumus, inde irrorati. Cujus ros talis cst, qualis fon? Rore isto aspersus, sed flagrans in fontem, dic Den tuo: Quoniam apud te est fons vitæ. In rore islo natum est dcsiderium, in fonte satiaberis. Ibi est quod sufficit nobis. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Quid desideramus pro magno ea Dci beneficia, quæ donat ct bestiis? Beneficia quidem ipsius sunt, quis dubitat? A quo salus vel minima, nisi ab illo de quo dicturi est. Domini est salus (Psa/. III, 9). CAPUT XI. —11. Bona piis propria. Sed ait idem ipse psalmus, Homines et jumenta saluos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus (Psal. XXXV, 10, 8, 7). Tam multiplicem misericordiam habes ut non tantum ad homines, verum eliam ad jumenta perveniat. Tanta praevales misericordia, ut facias solem tuum oriri super bonos et malos, et. luas super justos et injustos (Matth. v, 45). Nihilne peculiare a te sancti tui, nihil proprium pius accipit, quod impius non accipiat? Plane accipit: audi quod sequitur. Jam cnim dixerat, Homines cl jumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus: adjunxit et ait, ilii autem hominum. Quid crgo paulo aute dixisti? Homines non crant filii hominum? Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine: filii autem hominum. Quitl ergo? filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Hoc non cum jumentis. Quare ergo isti et illi homines? Annon etiam homines tilii hominum? Profecto et homines 1. 1 i hominum. Unde igitur ista distinctio, nisi quia cst omo qui non erat filius hominis? Homo non filius hominis, Adam: homo lilius hominis, Christus. Sicut i. ; Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabantur (I Cor.