Latin
23.12.229 to 23.12.275
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 23.12.229-275
Unproofread scanNot analysed yet
xv, 22). Quærunt salutem cum jumenlis qui moriuntur, ct non victuri moriuntur: et non quærunt salutem rum filiis hominum, ut nunquam moriantur? CAPUT XII. —Eliquata est ista distinctio. Illi pertinent ad homines, isti filii hominum ad Filium nominis. Homines et filii hominum unde distincti. Quid ergo sequitur? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Ecce spero, ecce spes: scd qu:c videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Futura ergo quæ promituntur, inebriabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ. Timeo ne forte quemadmodum paulo ante membra corporis quærebat in Deo, sic in ejus chrictate cogitet satietatem, non ineffabilium bonorum, sed crapulam carnalium conviviorum. Dicamus tamen, cogitet quod potest, si majora non potest, non recedat de sinu, tamen crescat 1. Sequamur, ct qui possumus, quantum possumus 2, spiritualiter delectemur. Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Quo vino? quo musto? qua unda? quo melle? quo nectare? Quæris quo? Quoniam apud te est fons vitæ (Psa. . xxx v. 7 -10). Bibe, si potes, vitam. Conscientiam para, non gulam; mentem, non ventrem. Si audisti, si intel- Icxisti; si dilcxisti, quantum potuisti, jam inde hibisti a. CAPIIT XIII. -15. Charitas amatur, nec tamen sentitur. Attende quid biberis. Charitatem bibisti. Si nosti illam, Deus charitas est (I Joan. iv, 8). Si ergo charitatem bibisti, dic mihi in quo loco bibisti. Si nosti illam, si vidisti illam, si amas, unde amas? Quidquid euim bene amas, charitate amas. Quomodo autem charitate? Aut quid amas, qui charitatem amas 4? Ergo si amas, uude amas 6? Venit ad te, ct nosti eam, et vides cam: et non in loco vidctur, nec corporalibus oculis quæritur, ut vehementius amctur; nec auditur affatu; et quando ad te venit, non scuticbatur incessu. Numquid deambulantis in cordc tuo aliquando plantas sensisti charitatis?