Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 27.7
Unproofread scanNot analysed yet
Judicia Dei in mysterio gratiae, non ratione scrutanda, sed admiratione prosequenda. Hoc nos putas perscrutari posse, quod Apostolus beatus expavit? Et cum tantam profunditatem et altitudinem inspiciens contremisceret, exclamavit, O altitudo dινιtiarum sapientiæ et scientiæ Dei! CAPUT VII. Quid- enim dixerat ante, ut ad exclamationem hanc veniret? Rem dixerat, ubi si. non credatur Deo, quia non est iniquitas apud Deum v iniqua judicabitur t. Gentibus dicebat, fidclibus dicebat de Juducis: Sicut vos, iuquit, non credidistis Deo, nunc autem misericordium consecuti estis illorum incredulitate: sic et hi non crediderunt in νeatram misericordiam, ut et. ipsi misericordiam consequantur. Conclusil enim omnes Deus in incredulitate, ut omnium misereatur. (Rom. X! ,30, eic.) Hinc postea Paulus dixit. Et quæ ista ratio est æquitatis et justitiae Dei, concludere omnes in incredulitate, ut omnium misereatur? Quæris tu rationem, ego expavesco altitudinem. altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Tu ratiocinare, ego mirer; tu disputa, ego credam; altitudinem video, ad profundum non pervenio. altitudo divitiarum sapientiæ. et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles νιæ ejus! Forte expositurus cst 2? Quis enim cognovit scusum Damini? aut quis consiliarius ejus fuit? auk quis prior dedit illi, et retribuetur a? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in tpso sunt omnia; ipsi gloria in sæcula sæculorum (Id. 33. 36). Requievit, quia invenit admirationem4: nemo quærat a me occultorum rationem. Ille dicit, Inscrutabilia sunt judicia ejus. ; et tu scrutari venisti? Ille dicit, Investigabiles sunt νιæ ejus; et tu investigarc venisti? Si inscrutabilia scrutari venisti, ct investigabilia investigare venisti; crede, jam peristi5. Ta! e est velle scrutari inscrutabilia et investigabilia investigare, quale est velle invisibilia videre et ineflabilia fari. Ergo ædificetur domus: cum pervenerit ad dedicationem, tunc fortasse inveniet istorum occultorum apertissimam nationem.