Latin
5.1 to 5.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.1-2-30
Unproofread scanNot analysed yet
De νersiculo 3 Psalmi civ, Lætetur cor quærentium Dominum6(b). i. Lætandum corde in Deo. Ex omuihus divinis eloquii liinc potius adjuvante Domino disseramus, qupd ultimum audivimus: Lætetur cor quærentium Dominum Opportunc namque etiam ventribusjejuni sumus. Lætabitur cor nostrum, si mentibus esuriamus. Cum aliqua suavia apponuntur in epulis nostris, lætantur. fauces quærentium cibum 8: cum varie colorata blandeque. depicta apponunlur aspectibus nostris, lætantur oculi quærentium aliquid videre luminosum: lætantur aurcs quærentium cantum: lætatur olfactus quærentium odorem gratum. Ergo, Lætetur cor quærentium Dominum. i. Deus cordi lux et odor et cibus. Cibus mentis reficiens nec deficiens. Procul dubio singula, quæ exhibentur diversis sensibus nostris, singulos sensus delectant. Neque enim vel sonus delectat a pectum, vel color auditum. Cordi autem nostro Dominus et lux est, ct vox est1, et odor est, et cibus cst: et ideo omnia est, quia nibil horum e-l; et idco nibil est horum, quia horum omnium creator cst. Est lumen cordi nostro, cui dicimus: ln lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Est sonus cordi nostro cui dicimus: Anditui meo dabit exsultationem et lætitiam (Psal. L, 10). Est odor cordi nostro, de quo dicllur: Christi bonus odor sumus (11 Cor. II, 15). Si autem cibum quæritis, quia jejunatis: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. v, 6). De ipso autem Domino Jesu Christo dictum est quia factus est nobis justitia et sapentia (I Cor. I, 30). Ecce epulæ præparatæ sunt: justitia Christus est, nusquam deest, non a coquis præparatur nobis', nec de transmarinis partibus velut poma peregrina a negotiatoribus apportatur 3: cibus est quem sentit omnis qui sanas fauces habet, interioris hominis cibus est. Sc ipsum commendans ait: Ego sum panis νινus, qui de cœlo descendi (Joan. VI, 51). Cibus est qui reficit, nec deficit: cibus est qui insumitur, et non consumitur: cibus est qui esurientes satiat, et integer manet.