Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. VIII, f. 1…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Mysteria in iia qui saturati sunt de septem panibus. Certe saginata sunt quatuor millia hominum de septem panibus: quid mirabilius? Et tamen parum erat, nisi etiam sporta: septem de fragmentis residuis implerentur. magna mysteria! operabantur, et opera loquebantur. Facta illa si intelligas, verba sunt. Et vos ad quatuor millia pertinetis, quia sub Evangelio quaternario vivitis. Ad nurnerum non pertinuerunt pucri et mulieres. Sic enim dictum est; Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, exceptia pueris et mulieribus (Matth. xv, 38). Quasi sine numcro essent insensati ct effeminati. Tamen manducent et ipsi. Manducent: forte pueri crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et castilicantur. Manducent: erogamus, impendimus. Qui sint autem isti, Deus inspicit convivium suum, ct si se non correxerint, qui novit invitare, novit et separare.