Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. VIII, f. 1…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Epulce in Scrip'uri, sanctis. Scripturas sanetas exponentes vobis, quasi panes frangimus vobis. Vos esurientes accipite, et saginam laudis corde eructuate: et qui estis divites in epulis, nolite macri esse in opcribus et factis bonis. Quod cgo erogo vobis, non est meum. Quod manducatis, manduco: unde vivitis, vivo. Commune habemus in cœlo cellarium: inde enim venit verbum Dei. i. Miraculum septem panum allegorice. Septem panes significant septiformem operationem Spiritus sancti: quatuor millia hominum, Ecclesiam sub quatuor Evangeliis constitutam: septem sportæ fragmentorum, perfectionem Ecclesiæ. Hoc enim numero saepissime perfectio figuratur. Unde est enim quod dictum est, Septies in dit laudabo te (Psal. CXVIII, 164)? Numquid errat homo, qAi toties laudaverit (b) Dominum? Quid est ergo, Septies laudabo; nisi, Nunquam a laude cessabo? Totum enim tempus significat qui dicit, septies. Unde septem dierum volumine sæcula provolvuntur I. Quid est crgo, Septies in die laudabo te, nisi quod alio loco dicitur, Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2)? Propter ipsam perfectionem ad septem Ecclesias scribit Joannes. Apocalypsis liber est sancti Joannis evangelistæ: scribit ad septem Ecclesias (Apoc. I, 4). Veraces estote (c), sportas agnoscite. Non enim fragmenta illa perierunt: sed quia et vos ad Ecclesiam pertinetis, vobis utique profccerunt. Quod vobis ista expono, Christo ministro: vos cum tranquille auditis, discumbitis. Ego corpore sedeo, corde consisto, et sollicitus ministro vobis; ne forte aliquem vestrum oflendat vasculum, non cibus. Epulas Dei nostis, sæpe audistis, mentes quærunt, non ventres.