Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36 50, Et ecce mulier quoe erat in civitat…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT Ill. —5. Dominus Pharisæi cogitationem castigat. Audivit enim Dominus Pharisæum cogitantem. Jam hinc intelligat Pharisaeus, si non poterat videre peccantem, qui potuit audire cogitantem. Proposuit ergo homini similitudinem de duobus qui debebant uni feneratori. Etiam ipium enim sanare cupiebat, ne gratis apud cum panem comederet: ipsum pascentem esuricbat; ipsum emendare, ipsum mactare, ipsum manducare, ipsum in suum corpus trajicere volebat: sicut et illi mulieri Samaritanæ dixit, Sitio (Joan. IV, 7). Quid est, Sitio? Desidero fidem tuam. Dicuntur ergo verba Domini in Irac similitudine; et agitur utrumque, ut et invitator ille sanetur cum suis condiscumbentibus, Dominum Jesum Christum pariter videntibUs, pariter ignorantibus; et at illa mnlier habcat fiduciam confessionis suae, nec pungatur ulterius aculcis conscientia. suæ. Debebat unus, inquit, quinquaginta denarios, alius quingentos; donavit ambobus: quis eum plus dilexit t Respondil cui similitudo proposita erat, quod respondere utique ratio compellebat: Credo, Domine, cui plus donavit. Et attendens ad mulierem, dixit ad Simonem: Viaes hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hcec lacrymis suis lavit mihi pedes, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti: illa ex quo ingressa est, non cessavit pedes meos oscu- Iuri. Oleo caput meum non unxisti: illu autem pedes meos unxit unguento. Ideo dico: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem modicum dimittitur, modicum diligit.