Latin
3.25 to 3.52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.25-52
Unproofread scanNot analysed yet
viu, 3i). Est ergo quod significai, relictis turhis, ascendit in moutem ut solus oraret. Solus enim est adhuc primogenitus a mortuis, post resurrectionem corporis ad dexteram Patris, pontifex et advocatus precum nostrarum. Caput Ecclesiae sursum est, ut cætera membra sequantur in finem. Si ergo interpellat pro nobis, quasi in montis verticem, super celsitudinem omnium creaturarum, solus orat. CAPUT III. —4. Navis jactata tempestate. Interea navis portans discipulos, id est, Ecclesia, fluctuat et quatitur tempestatibus tentationum: et non quiescit ventus contrarius, id est, adversans ei diabolus, et impedire nititur ne perveniat ad quietem. Sed major est qui interpellat pro nobis. Nam in ista nostra fluctuatione in qua laboramus, dat nobis flducia'al. veniens ad nos, et confortans nos: tantum ne turbati in navi excutiamus nos, ct projiciamus in mare. Quia etsi turbatur navis, navis est tamen. Sola portat discipulos, et recipit Christum. Periclitatur quidem in mari: sed sine illa statim peritur. Tene te itaque in navi, et roga Deum. Deficientibus enim omnibus consiliis, cum neque gubernacula suffecorint, et ipsa velorum extensio majori periculo quam utilitati fuerit; dimissis humanis omnibus adjutoriis et viribus, sola restat nautis intentio deprecandi et voces ad Deum fundendi. Qui ergo praestat navigantibus, ut perveniant ad portum, numquid Ecclesiam suam dimissurus est, ut eam non perducat ad requiem? CAPUT IV. —5. Tempestas absente Domino. Tamen, fratres, maxima perturbatio in ista navi non est, nisi in absentia Domini. In Ecclesia constitutus, abscntem habet Dominum? Quando babet absentem Dominum? Quando vincitur aliqua cupiditate. Quomodo enim quodam loco in sacramento dictum accipitur, Sol non occidat super iracundiam vestram; neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 26, 27): intelligitur autem, non de isto sole qui habet quamdam sublimitatem inter cælestia visibilia, qui communiter videri potest et a nohis et a bestiis;