Latin
3.53 to 3.78
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.53-78
Unproofread scanNot analysed yet
sed de illa luce, quam non vident nisi pura corda fidelium sicut dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Hoc cnim lumen vi- -sibilis solis etiam pecora minutissima et brevissima illuminat. Est ergo lumen verum justitia atque sapienLia, qnod desinit mens videre, cum perturbatione iracundiæ fuerit tunquam nubilo superata: et tunc quasi occidit sol super iracundiam hominis. Sic et in ista navi, cIn absens est Christus, suis quisque tempestatibus quatitur et iniquitatibus et cupiditatibus suis. Dicit enim tibi Lex, verbi gratia, Ne falsum testimonium dicas (Exod. xx, 16). Si intelligas testimonii veritatem, lucem habes in mente: si autem turpis lucri cupiditate superatus, statueris animo falsum dicere testimonium, jam incipies absente Christo tem. pestate turbari; fluctuabis fluctibus avaritiae tuæ, periclitaberis tempestate concupiscentiarum tuarum, et quasi absente Christo pene submergeris. CAPUT V. —6. Retro respicere, quid. Quam metuendum est, ne avertatur navis, et retro respiciat? quod fit, cum relicta spe coelestium praemiorum, ad ca quae videntur et transeunt, detorquente cupiditate quisque convertitur. Nam et tentationibus libidinum qui perturbatur, et tamen in ea quae intus sunt conspicit, non est usque adeo desperatus, veniam delictis suis deprecans, et intentus evincere atque transmeare rabiem saevientis maris. Qui vero ila detorquetur ab se, ut dicat in corde suo, Non videt Deus; non enim de me cogitat, aut curat an peccem: vertit proram, fertur procella, et unde veniebat impellitur. Sunt enim multae cogitationes in cordibus hominum: et fluctibus hujus saeculi. et multis tempestatibus navis Christo absente turbatur. CAPUT VI. —7. Vigilia noctis quarta. Fides crucis. Quarta vero vigilia noctis, finis est noctis: una enim vigilia tribus horis constat. Significat ergo, quod jam in fine saeculi subvenit Dominus, et videtur ambulare super aquas.