Latin
3.60 to 3.95
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.60-95
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo, inquit, ex Deo non est, et aliunde est, vides esse duas naturas. Invenimus lupum: retia salubria tendamus, venemur, capiamus, captum trncidemus. Trucidemus plane; moriatur error, vivat homo. Ecce in eo quod dixi, Capiamus, trucidemus; moriatur error, vivat homo; ibi solvitur quæstio. Sed recolite quod proposui, ne obliti quæstionem, non intelligatis solutionem. Omnis spiritus qui non confitctur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est. CAPUT III. —Et Manichæus continuo: Et unde est? Si ex Deo non est, aliunde est. Si aliunde est, docui I duas esse naturos. Hanc quæstionem tenete, et mentes ad illa mea verba revocate, ubi dixi, Capiamus, trucidemus; moriatur error, vivat homo. Error non est ex Deo, homo ex Deo cst. Redite ad quæstionem: Omnis spiritus qui non confitetur Jesum in carne venisse, ex Deo non est. Dico et ero, Omnia pcr ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6). Sed si non omnis spiritus ex Dco est, quomodo spiritus qui ex Deo non est laudat Dominum? Prorsus omnis spiritus laudet Dominum. Utrumque video, languidum intelligo; vitium sanetur, natura liberctur. Vitium natura DOn est, sed naturæ inimicum est. Sana unde langues, remanet unde laudes. Medicina vitia persequitur, non naturam. Omnis spiritus qui non confitetur Jcsum Christum in carne venisse, ex Deo non est. In quantum non confitetur Christum in carne venisse, in tantum ex Dco non cst; qnia iste error qui non confitetur Christum in corne venisse, ex Deo non cst. Fratres, quid est quod rcnascimur š Si bene nati sumus, quid est quod renascimur? Natura quæ corrupta fuerat, reparatur; natura quæ lapsa fuerat, erigitur; natura quai deformis jaccbat gratia reformatur. Solus enim Creator, Pater, Filius et Spiritus sanctus;