Latin
3.96 to 3.125
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.96-2-125
Unproofread scanNot analysed yet
trina unitas, una trinitas; sola illa natura immutabilis, incommutabilis, nec defectui, nec profectui obnoxia, nec cadit, ut minus sit; nee transcendit, ut plus sit; perfecta, sempiterna, omni modo immutabilis, sola illa natura. Creatura vero bona, sed Creatori impar valde. Vis adhærere diabolo desertori, si æquare contendis condita Conditori 1. CAPUT IV. —4. Manichæorum error, animam esse partem Dei, confutatur. Agnoscat anima conditionem suam: non est Deus. Cum se anima putat Deum, offendit Deum: non invenit salvatorem, sed invenit damnatorem. Quoniam Deus quando animas malas damnat, non se damnat: si autem anima hoc est quod Deus, se damnat. Demus honorem Deo nostro, ira- Ires, cui clamamus, Libera noa a malo (Matth. vi, 13). Et si susurret libi, ut in oratione invenias tentationcm, et dicat tibi, Quid est quod clamasti, Libera nos a malo? Certe non est malum? Responde illi: Ego sum malus; et si liberaverit me a malo, ero de malo bonus: liberet me a ine, ne incurram in te. Hoc dic Manichæo: Si Deus liberaverit me a me, non incurram in te: quia si Deus liberavcrit me a me malo, cro bonus; si bonus ero, sapiens ero; si sapiens ero, non errabo; si non errabo, a te decipi non potero. Liberet ergo Deus me a me, et non incurro in te. Meum est cnim vilium, ut errem et credam libi: quoniam anima mea impleta est illusionibus (Psal. XXXVII, 8). Nun sum mihi ipse lumen: nam si essem, nunquam errassem. Ideo pars Dei non sum, quia substantia Dei, natura Dei, errare non potest: ego autem erro; nam et tu ipse confiteris, sapientem te dicis, ab errore me liberare conaris. Unde crgo erro, si natura Dei sum? Erubesce, da honorem Deo.