Latin
30.3.87 to 30.3.120
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 30.3.87-120
Unproofread scanNot analysed yet
S) semper illa staret sub Domino suo, semper et ista obediret dominæ suæ. Noli ergo mirari si ea quæ deseruit superiorem, poenas patitur per inferiorcm. Cqro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Hæc enim, inquit, invicem adversantur, ut non ea qum vultis faciatis (Galat. V, 17). Inde et iste, Non quod volo ago. Con upiscit eniip caro adversus spiritum, et nolo concupiscat: pro magno habco si non consentiam, opto tamen ut carram. Ergo, Non quod velo ago. Volo enim ut non concupiscat caro adversus spiritum, et nop possuni: hoc est quod dixi, Non quod volo,ogo. CAPUT IV. —5. Natura: falsus defensor medico ingratus. Quid mihi hic calumniaris? Ego dico, Non quod volo ago: et tu dicis, Quod vis agis. Quid mihi calumniaris? Ingrate medico, quid calumniaris infirmo? Sinc ut medicum r: gem. Redine me a calumniis IlO. minum, et custodibo legem tuam (Psal. CXVIII, 134). Custodibo' per redemptionem luant, non per potestatem meam. Ideo mihi sanitalem, quam nondum habeo, non arrogo; quia medicum rogo, Tu autem naturæ defensor; quod utinam esses, non quasi sanæ defensionem falsam adhibcres, scd pro nondum sana medicum rogares: nunc,cro tu naturæ defensor, vel potius oppugnator, dum quasi de natura sana laudas Creatorem, excludis a languida Salvatorem. Qui creavit, sanat; ruentem per se ipsam, levat per se ipsum. Ipsa fides est, ipsa veritas, hoc est christianæ fidei fundamentum. Unus et unus: unus homo per qucni ruina, alius homo per quem structura; per illum ruina, per hunc structura. Cecidit qui non mansit, erigit qui non cecidit. Ruit ille quia dimisit manentem, manens ille descendit ad jacentem. G. In lucta carnis et spiritus quid faciendum. Si ergo concupiscit caro adversus spiritum, ut in hoc ipso noy quod vis agas, quia vis ut non concupiscat, et non potes;