Latin
30.3.121 to 30.3.140
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 30.3.121-140
Unproofread scanNot analysed yet
tcne saltem in gratia Domini volutatem, et in ejus adjutorio persevera: dic ci quod cantasti, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Quid est, ne dominetur mihi omnis iniquilas? CAPUT V. —Andi Apostolum: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quid est, Non regnet? Ad obediendum desideriis ejus. Non dixit, Noli habere desideria mala. Quomodo cnim in hac carne mortali, ubi caro concupiscit adversus spiritum, ct spiritus adversUs carnem non habco dcsidcria mala? Illud ergo fac, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis, ejus. Etsi suut desideria, non eis obediatur, ne iniQuitas dominetur. Nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis paccato (Rom. VI, 12). Nun fiant membra tua arma iniquitatis, et non dominetur tibi omnis iniquitas. Sed etiam. hoc, ut non fiant membra tua arma iniquitatis, numquid tu tibi viribus tuis praestas? Hoc ipsum, inquam, hoc ipsum quod non fiant membra tua arma iniquitatis, tu tibi præstas viribus tuis? Cum enim non fiunt membra tua arma iniquitatis, est quidcm iniquitas in membris tuis, in desideriis illicitis, sed non regnat. Quomodo regnat, qui arma non habet? Pars tua, caro tua, concupiscentia carnis tuæ languore rebellat adversus te. Languor iste tyrannus est: si vis te tyranni esse victorem, Christum invoca imperatorem.