Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 30.7
Unproofread scanNot analysed yet
Gratiæ adversarius sub jugo eat iniquitatis. Nam scio quid mihi eras. dicturus, vcl quid apud te ipsum modo dicas. Quisquis talis hic es, et audis me, scio quid fibi iutus loquatur iniquitas. Adhuc enim sub jugo es iniquitatis, quando non agnoscis prelium Redcinptoris. Scio quid tibi dicas. Ecce concupiscit caro mea adversus spiritum meum, concupiscit adulterium; sed non consentio, non annuo, non decerno: non solum non ago, sed nee agere consentio; non solum foris per carnem non perpetro, sed nee ipsi mente sequor rebellantem. Consenlio repugnanti cedo luctanti? Non facio '. Ecce non dominatur mihi omnis iniquitas. Ita est, verum est. CAPUT VI. -Gratias age, si ita est, ei qni tibi donavit ut ita sit. Noli tibi hoc arrogare, ne perdas quod accepisti, et incipias frustra rogare. Non times, Deus superbis resiatit, humilibus autem dat gratiam (Jacubi IV, 6)?