Latin
30.8.33 to 30.8.72
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 30.8.33-72
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim alium mundum discipuli tui, tanquam discipuli artificis et fabricatoris, condituri sumus. Unum mundum condidisti, caelum et terram fccisti: utrumque suis creaturis ornamentisque illustrasti. Quid a te discimus? Discite, inquit, a me. Cum essem in principio Dens apud Deum, creavi vos; hoc nolo discatis a me: sed factus sum quod feci, ne periret quem feci. Undo sum factus quod feci? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum. Hoc discite a me, Humiliavit cnim semetipsum, inquit. Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, is, 29). Non enim, inquit, hoc vos doceo, quasi in forma Dei aliquando fuissetis, non rapinam arbitrantes esse vos æquales Deo. Illi unj proprium erat, illi rapina non erat, cui natura inerat1. In Patris æqualitate natus est de Patre. Quid tamen fecit propter te? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6 8). Ecce propter te Deus factus est homo, et non te via agnoscere, cum sis homo? Ecce propter te factus est homo sine peccato, et non vis te agnoscere cum peccato? ut venias ad illum qui ait, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. CAPUT VIII. —10. Jugum Christi unde suave. Pelagian. argumentatio. —Tollite jugum meum super vos. Tulisti hoc jugum? Tulisti? Sentis te habere sessorem? Tulisti hoc jugum? Dicis, Tuli. Sentis te habero sessorem? Sentis te habere rectorem? Sentio, inquis. Illi ergo dic, Gressus meos dirige secundum verbum tuum. Regit te sub jugo suo, et sub sarcina sua. Ut enim sarcina ejus sit tibi levis et jugum ejus suave, ille tibi amorem inspiravit. Amanti, suave est;