Latin
30.8.73 to 30.8.97
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 30.8.73-97
Unproofread scanNot analysed yet
non amanti, durum est. Amanti, suave est: Dominus dedit suavitatem (Psal. LXXXIV, 15). An forte quia vel venisti, audiens, Venite ad me, hoc ipsum tibi arrogare intendis, quia venisti? Ecce, inquis, veni ad illum arbitrio meu, voluntate mea. Quia veni, reficit me: quia veni, jugum suum imponit mihi suave; qui daL amorem, sarcinam suam levem imponit mibi amanti et diligenti: hæc omnia fecit in me; sed quia veni ad eum. Ergo hoc sapis, quia venisti, tu tibi hoc præstitisti? Quid enim habes quod non accepisti (1 Cor. IV, 7)? Quomodo venisti? Credendo venisti: sed nondum pervenisti. Adhuc in via sumus, venimus, sed nondum pervenimus. Seivite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, ii et 12). Time, ne cum tibi arrogas quia inventa est a te via justa, ipsa arrogantia pereas de via justa. Ego, inquit, veni, arbitrio meo veni, voluntate mea veni. Quid turgescis? quid tumescis? Vis nosse quia et hoc prasiitum est tibi? Ipsum audi vocantem: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui me misit, traxerit eum (Joan. vi, 44). Conversi ad Dominum, etc.