Latin
32.5.124 to 32.5.150
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.124-150
Unproofread scanNot analysed yet
quia timebat, non amabat. Qui vult ergo implere Legem, gratiam cogitet. Ideo et illa decem præcepta psalterii decem chordarum, ipsa sunt quae erant in illo populo vetere: sed illum populum decem præcepta timore opprimebant I. Non cnim erat in illis charitas, quæ est per graliam; sed timor erat. Præcepta Domini pœnalia erant illi populo; quia impleri non poterant amore (a). Conabantur, sed cupiditate superabantur. Cum ergo quisque ad gratiam transitum fecerit, non alia præcepta implet; sed ipsa quæ hac impleri non poterant, hac implentur. Non est tamen vis praeceptorum, sed vis gratiæ Dei. Nam si pr:cceptorum Legis hoc esset, et illa impleret. Qui transit ad Christum, transit a timore ad amorem, et inc pit. amore jam posse quod timore non poterat; et qui trepidabat in timorc, non trepidat in amore. Ideo hanc in decem praeceptis, quia significat David hominem qui transit ad gratiam, cum dicit, In psalterio decem chordarum psallam tibi, jam cantare in præceptis, hoc cst hilaritcr præcepta complere. CAPUT IX. -9. De suis viribus ne homo præsumat. Et ut novcritis, fratres, quia gratia hoc implet, nemo (a) debet de viribus suis præsumere: hoc est enim præsumere de gratia Dei. Vocat enim tc Deus. et jubet ut facias: sed ipse dat vires, ut quod jubet, impleri possit. Tibi autem capax fides adhibenda cst, ut inundatione gratiæ humilies te, supplices Dco, nihil de te præsumas; spolies te Golia, induas David. Ad hoc pertinet quod in eodcm psalmo dicitur, quod jam commemorare coeperamus, Quid est homo? Hoc eniin monet, ne de se præsumat homo. Nam videte quomodo incantat adversus Goliam, qui de se præsumebat; ct commendat ibi David, qui infirmus in hominibus, in Dco firmissimus erat.