Latin
32.5.151 to 32.5.185
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.151-185
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est homo? Et dicit quid sit homo: Quoniam innotuisti ei. Hoc est totus homo, si innotescat illi Dcus: si autem non illi innotescat Deus, nihil est homo. Quid est homo, cui non innotuit Deus? Homo vanitati assimilatus est, dies ejus velut umbra prætereunt. Ergo, Quid eat homo, quoniam innotuisti ei; et filius hominis, quoniam æstimas eum? Quid est, æstimas eum? Placuil tibi eligere illum, et constituere in aliquo superiore et eminentiore loco: misericordix tunc est, non meritorum ipsius. CAPUT X. —10. Proprium hominis nihil nisi peccatum et mendacium. Quære quid sit hominis proprium, peccatum invenies. Quære quid sit hominis proprium, mendacium invenies. Tolle peccatum, et quidquid consideraveris in homine, Dei est. Non ergo amet homo quod proprium est. Etiam ad hoc potest pertinere illud quod dicit Apostolus: Nemo quod suum est, quærat (1 Cor. x, 24). Aliquando enim audiunt itlud homines a Lectoribus, et ædificantur ad auferendas res alienas. Interest quis tibi dicat, Noli quærcre quod tuum est. Aliquando enim dicitur a malo suasore, aliquando autem dicitur a bono doctore. Deus bonus est doctor. Quando ergo audis a beo, Noli quærere quod luum cst; noli sic accipere, quomodo dici solet. Aliquid boni est, quod te monet Deus. Quod dicebamus, quære quid sit tuum, invenies peccatum. Noli ergo quaerere peccatum, et non quæris tuum: noli quærere mendacium, et non quæris tuum. Veritas cnim a Deo est, mendacium abs tc. CAPUT XI. —11. Duæ januæ diabolo tentatori, cupiditas et timor. Et si diabolus aliquando aliquid suggerit, consentientem tenet, non cogit invitum. Non enim seducit ille aut trahit aliquem, nisi quem invenerit ex aliqua parte jam similem sibi. Invenit euim eum aliquid cupientem: et cupiditas aperit ja. nuam intranti suggestioni diaboli.