Latin
32.5.186 to 32.5.192
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.186-192
Unproofread scanNot analysed yet
Invenit illum aliquid timentem, monet ut fugiat, quod illum invenit timere; monet ut adipiscatur, quod illum invenit cupere: et per has duas januas cupiditatis ct tim oris intrat. Claude illas, et imples Apostoli illud in hodierna lectione. Non detis locum diabolo (Ephes. IV, 27). Ibi enim voluit ostendere Apostolus, qnia quamvis intret et possideat diabolus; bomo illi tamen locum dedit, ut posset intrare.