Latin
32.5.46 to 32.5.78
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.46-78
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid est bomo, nisi quod in isto psalmo cecinit, Homo vanitati assimilatus est; dies ejus velut umbra prætereunt? Ergo spes illorum inanis, quæ collocata est in umbra transeunte. Armatus est autem David, ut quoniam ætate et viribus impar erat, quasi armis par esset: sed arma vetera non adjuvabant, potius onerabani novam aetatem. Et ad hoc pertinet quod etiam apostolica lectio ante psalmi canticum praesignavit, dicens: Exuite vos ueterem hominem, et induite novum (Colou. III, 9, 10). Noluit David vetustatem arquorum: abjecit; onerosa esse dixit, quia implicabant Cum. Expeditissimus ille ad prælium proccdete cupiebat; fortis non in se, sed iti Domino; armatus non tam ferro, quam fide. Quinque lapides David quid mysterit habeant. Tamen abjectis armis, elegit aliquid unde pugnaret: et hoc non sine sacramento. Nam videtis quasi duas quasdam vitas; unam in alienigenis veterem, alteram in Israelitis novam, adversus invicem dimicare. In illa parto corpus diaboli, in ista præfiguratio Domini Jesu Christi. CAPUT V. -Tulit quinque lapides de torrente, do fluvio, et posuit in vase pastoris, quo lac mulgeri solet, et ita processit armatus (I Reg. XVII). Quinque lapides, Lex crat; continetur enim Lex quinque Iihi-is Moysi. Et in ipsa Lege decem præcepta sunt salutaria, quibus decem præceptis cætera serviant. Præfiguratur ergo Lex et quinario et denario numero. Et idco David pugnavit quinario, cecinit denario dicens: In psalterio decem chordarum psallam tibi. Ncque omnes quinque lapides misit, sed nnum tulit. Namque in numero lapidum, numerum librorum ostendit; in uno lapide, unitaTem implentium Legem. Uni:as enim ipsa implet Legem, id est, cliaritas. Idco sublati sum quinque illi lapides de lluvio. Fluvius quid significabat illo tempore? CAPUT VI. —6. Regula ad intelligendas Scripturæ allegorias. Non cnim semper in Scripturis eadem significanlur rebus certis.