Latin
32.5.79 to 32.5.99
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.79-99
Unproofread scanNot analysed yet
Kt hoc nosse debet Sanctitas vestra, propter cæteras regulas, ut etiam dociles Lcctorem audiatis. Ea quæ ponuntur allegorice in Scripturis, non semper hoc significant. Non semper mons Dominum significat, non semper lapi Dominum significat, noh semper leo Dominum significat, non semper bohum, non semper malum; sed pro focis Scripturarum, quo pertinent cætera circumstantia ipsius lectionis. Quemadmodum litteræ in tot millibus verborum atque sermonum ipsæ repctuntur, nou augentur: verba infinita sunt, finitæ sunt tamen. litteræ: verba numerare nemo potest; litteras quivispotest, unde multitudo verborum cst. Cam una littera variis in locis ponitur, et pro loco valct, noni unam rem Valet. Quæ tam diversæ res, quam Dens ct diabolus? Tamen in capite, D littera est, cum dicimus,. Deus; et cum dicimus, Diabolus. Sicut ergo littera pro loco valet; errat autem,et nimis absurdus est. et intra (a) puerile corqui cum Iegcrit, verbi gratia, D litteram in nomine Deit timetillam ponere in nomine diaboli, no quasi Deo faciat injuriam: sic etiam qui imperite audit divinas Scripturas, ut de isto ipso exemplo noh reccdamus, cum audit, verbi gratia, in allegoria positum fluvium, eo loco ubi dicium est, Fluminis impetus lætificant civitatem Dei (Psal. XLV, S); dictum est antem de inundatione Spiritus sanCti, de qua alio toco ait Propheta, Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos (Psal. XXXV, 9): cum ergo sic acceperit fluvium in bono, et laudaverit, et delectatus fuerit; qoando pro loce dicitur ei quod fluvius signincet homines fluentes, et temporalibus dedilos, cun. transeuntium amore transeuntes, expavescit; quia iulio loco acceperat fluvium in bono significare aliquid, ct perturbatur: ita fit in Scripturis mutus, quomodo in litteris mutus efficitur, si nolucrit transferre ipsas literas ad alia verba, sed in his solis verbis cas tenuerit, in quibus eas primo didiccrit.