Latin
33.4.35 to 33.4.62
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 33.4.35-62
Unproofread scanNot analysed yet
v, 17); propterea tale mandatum discipulis dedit, unde Lcx ab cis posset impleri: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Non ergo mirum, si mandatum novum cantat canticum novum: quia, sicul dictum est, psalterium decem chordarum decen praecepta sunt Legis, ct plenitudo Legis dilectio est. Paucas autem inde chordas commemorare Apostolus voluit, ut ex cis cætera intelligantur, ubi ait, Nam, Nou adulterabis, Non homicidium facies, etc. Nam sicut duo sunt præcepta dilectionis, ei quibus Dominus dicit totam Legem Prophetasque pendere (Matth. XXII, 37-40), satis ostendens dilcetionem esse plenitudinem Lcgis: ita ipsa decem præcepta in duabus tabulis data sunt. Tria quippe dicuntur in una tabula esse conscripta, et septem ill altera. Sicut autem illa tria pertinent ad dilectionem Dei, ita septem cætera dilectioni proximi deputantur. CAPUT III. —5. Præcepta trin ad Deum pertinentia. Sabbatum spirituale. Sabbatum sabbatorum. Primum est illorum Uium: audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus eat (Deut. VI, 4). Non facies tibi idolum aut cujusquam simitiludinem, neque quæ in cælo sursum, neque quæ in terra deorsum; et cætera quibus ad unius Dei cultum relicta idolorum fornicatione constringit. Secundum autem præceptum est: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum. Tertium, de observatione sabbati (Exod. XX, 2-11). Credo propter Trinitatem tria præcepta pertinent ad dilectionem Dei. Unitas enim divinitatis a Patrc habct exordium: indo primum præceptum de uno Dco maxime loquitur. Admonemur autem secundo præcepto, ne Filium Dei creaturam putemus, si cum acceperimus inæqualem Patri. Omnis enim creatura, sicut dicit Apostolus, vanitati subdita est (Rom. VIII, 20): ibi autcm præcipitur, ne nomen Domini Dci nostri in vanum accipiamus. Jam vero donum, Dei, quod est Spiritus sanctus, promittit requiem sempiternam, quæ sabbato figuiatur: unde nos sabbatum spiritualiter observamus, si non faciamus opera servilia.