Latin
33.4.63 to 33.4.90
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 33.4.63-90
Unproofread scanNot analysed yet
Ab his cuim etiam carnali inlellectu Judæi sabbato prohibentur. Quia antem spiritualia vult intelligere opera servilia, audiat Dominum dicentem, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). CAPUT IV. —Peccatum autem non solum iUud est, quod in turpi aut iniquo facto apparet hominibus; sed etiam si habeat speciem boni operis, et tamen propter mercedem temporalem fiat, non propter requiem sempiternam. Quodlibet enim quisquc facit, si huc animo facit, ut terrenum emolumentum conscquatur, serviliter facit, et idco sabbatum non observat. Gratis eniin amandus est Deus: nee anima potest nisi in co quod diligit, requiescere. Æterna autem requies ei non datur, nisi in dilectione Dei, qui solus æternus est; et ipsa est perfecta sanctificatio, et spirituale sahbatum sabbatorum. Quapropter quoniam in Spiritu sancto sanctificamur, quis est quem non inoveat ad magnum sacramentum intelligendum, quod iti tribus præceptis ad Deum pertinentibus tertium præceptum est de sabbalo? Et in his ommibus quæ Scriptura in libro Genesis Deum fecisse commemorat, non ibi dicitur sanctificasse nisi diem seplimum, quod significabat sabbatum (Gen. II, 3). Præcepta septem quæ proximum spectant. Septem vero præceptorum quæ dilectioni proximis tribuuntur, primum est: Honora patrem tuum et matrem tuam. Secundum: Non occides. Tertium: Non mæchaberis. Quartum: Non furaberis. Quintum: Non falsum testimonium dices. Sextum: Non concupisces uxerem proximi tui. Septimum: Non concupisces rem proximi tui (Exod. xx, 12-17). Huic distributioni manifeste attestatur Apostolus, ubi dicit, Honora patrem tuum et matrem tuam; quod est mandatum primum (Ephes. VI, 2). CAPUT X. —Quæritur enim, ct non in toto Detalogo iuvenitur primum: quia decem mandatorum ilud cst primum ubi- de uno Deo colendo præcipitur. Et idco de honorandis parentibus scriptum in alia tabula, primumque est, quia inde incipiunt pra cepta quæ ad dilectionem proximi referuntur.