Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 34
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 34.9
Unproofread scanNot analysed yet
Precatio post sermonem. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque uberes gratias agamus: precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beucplacito suo exaudirc dignetur; inimicum quoque a nos- Iris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, noLis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Jesum Christum Filium suum, Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritua sancti Deus, per omnia sæcula saxulorum. Amcn I.