Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 35
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 35.1
Unproofread scanNot analysed yet
Divina eloquia si non negligenter audiantur, non immerito forsitan moveat illud quod scriptum est, Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris I et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Quomodo hoc enim recte possit intelligi? Quandoquidem sicut nos bona proximi lætificat vita, ita etiam perversa contristat. Aut si hoc propter suasioncm dictum putatur, quia sapiens et sibi est *,et eis quibus persuadet sapientiam; quo pacto si malus evaserit, solus hauriet mala, cum de talium persuasionibus dictum sit, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. xv, 33)? Quid enim aliud clamat vox illa charitatis: Si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (ld. xn, 26)? Quomodo ergo verum est, Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus kauries mala? Quomodo ejus bono gaudcbo, cujus malo in me malus non cro 3? Quomodo me delectat inventus, qui me securo poterit esse perditus? Nonne si sapiens fuerit, sanum membrum crit, cui cætera mcinbra congaudent? Quomodo igitur malus solus hauriet mala, cum similiter ægro membro compatiantur et cætera?