Latin
36.4.1 to 36.4.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 36.4.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes boni fideles divites sunt intus. Hiems et estas nostra quce. Omnes ergo divites boni fideles. IV'emo se contemnat, pauper in cella, dives in conscicntia. Dives quippe in conscientia securior dormit in terra, quam dives in purpura *. Ibi non excitat sollicitudo maligna, compuncto corde de scelcre. Serva divitias in cordc tuo, quas tibi contulit paupertas Domini Dci tui. Imo ipsum adhibe tibi custodem: ne percat de corde quod dedit, servet ipse qui dedit. CAPUT IV. —Omnes ergo divites boni fideles, scd non divites hujus mundi. Denique divitias suas nec ipsi sentiunt; sentient postea. Vivit radix, sed hiemis tempore etiam viridis arbor arida; similis est. Tempore quippe hiemis et arbor quæ aret, ct arbor quæ viget, utraque nuda cst honore foliorum, utraque vacua honore fructuum: veniet æstas, et discernet arbores: viva radix folia producit, impletur fructibus; arida inanis æstate, sicut hieme, remanebit. Itaque illi horreum præparatur, huic securis adhibctur, ut amputata in ignem mittatur. Sic æstas nostra, Christi est adventus: hiems nostra, Christi occultatio: æstas nostra, Christi revelatio. Denique arboribus bonis ct fidelibus hanc allocutionem præbet Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Certe mortui: sed mortui specie, vivi in radice. Attende autem venturum tempus æstatis, quomodo sequatur, et dicat: Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss. m, 3, 4 ). Ili sunt divites, sed non hujus mundi. titiurum inanitas et periculum. Nec tamen et divites mundi contempti suut. Et i; sos lucratus est sua paupertate, qui cum dives esset, propter nos pauper effectus cst. Nam si eos comtempsisset, et in numero sanctorum habere noluisset, nonTimotheo, sicut dicebam, Apostolus præcepisset, ut et ipse præciperet: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi non superbe sapere.