Latin
36.4.29 to 36.4.52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 36.4.29-52
Unproofread scanNot analysed yet
luter hos qui fide sunt divites, sunt quidam divites hujus mundi. Præcipe illis, quia ct ipsi membra illius pauperis facti sunt. Pra cipe illis quid in illis timeas a divitiis. Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. CAPUT V. —Inde cnim srperbit dives, quia sperat in incerto divitiarum. Nant si incerta divitiarum prudenter attenderet, nunquam superbiret, sed semper timeret: quanto esset ditior, tanto fieret sollicitior, et secundum hanc vitam, non solum secundum illam. Mulli enim in istis sacculi perturbationibus securiores pauperes fuerunt. Multi autem propter suas divitias quæsiti et correpti sunt. Mulli se habuisse planxerunt, quod semper habere minine potuerunt. Multos poenituit consilium sui Domini non recepisse, qui dixit: Nolite vobis thesauros condere in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesaurum in coelis. Non dico vobis ut perdatis, sed ut migrelis. Multi enim hoc facere noluerunt, et non se obedisse doluerunt; quando non solum sua perdidcrunt, sed propter illa ct ipsi pcrierunt. Præcipe ergo divitibus hujus mundi non superbe supere: et fiet in eis quod audivimus in proverbio Salomonis, Sunt qui se humiliant, cum sintdivites. Et secu dum istas divitias temporales fieri potest. Sit humilis: plus gaudeat quia christianus est,quam quia dives est. Non infletur, non extollatur: attendat pauperem fratrem, non dedignetur frater pauper is appellari. Quantumcumque euim dives sit, ditior est Christus, qui fratres suos esse voluit pro quibus sanguinem suum fudit. CAPUT VI. —6. Divitiæ ad quid prodesse possunt. Tamen ne dicerent divites, non se habere quid faciant de divitiis suis, admonuit Timotheum, ut eos etiam consilio regeret, non solum præcepto cohiberel: cum dixisset, Neque sperare in incerto dit'iliarum; ne se spero perdidissc arbitrarentur, subjecit, Sed in Deo vivo, qui præstat nobis omnia abundanter ad fruendum: temporalia ad utendum, æterna ad fruendum.