Latin
36.4.110 to 36.4.142
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 36.4.110-142
Unproofread scanNot analysed yet
Si viluisti tibi, rccole pretium: si et hoc oblitus es, lege Evangelium, instrumentum tuum. Fidem amas in servo luo, et Dominus tuus non quærit eam in suo? Redde quod exigis. Quod libi gaudes reddi ab inferiore, reddc superiori. Amas servum, qui fidclitcr custodit aurum mum: noli conlennicrc Dominum, qui misericorditer custodit cor luum. Omnes ergo habent oculos ad laudandam fidem, sed quando exigunt reddi sibi. Nam quando ab eis exigitur, claudunt oculos, nolunt cam videre quam pulchra sit. Aut forte stulta insania propterea nolunt reddere, ne perdant: quomodo timet quis reddere pecuniam; cum cnim reddiderit eam, non habebit. Non sic redditur fidcs: ct redditur, et habetur. Mirum dictu: imo si non redditur, non habetur. CAPUT IX. —9. Divitiæpro animæ sulute in elcemosynis expendendæ. —Redemptio animæ viri divitiæ ipsius. Merito illi vanissimo diviti insultavit Deus, ut admoneret nos ne talia imitaremur; cui regio uctuosa succedens. turbavit hominem copia plus quam inopia. Cogitavit enim apud se, dicens: Quid faciam, quo congregem fructus meos? El cum æstuasset arctatus, tandem sibi visus est invenisse consilium: sed vanum consilium. Hoc enim consilium non invenit prudentia, sed avaritia. Destruam, inquit, veteres apothecas minores, et novas faciam ampliores, et implebo tas; et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona, satiare, jucundare. Ail illi: Stulte, in quo tibi sapiens videris, stullc, quid dixisti? Dico animæ meæ, llabes multa bona, satiare. Hac nocte auferetur a te anima tua: hæc quæ parasti cujus erunt (Luc. XII, 16-20)? Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animæ autem suæ detrimentum patiatur (Matth. xVI, 20)? Ideo, Rdemptio animæ viri divitiæ ejus. Has illc vanus et stultus divitias non habebat. Animam quippe suam eleemosynis non redimebat, fructus perituros condebat. Recondebat, inquam, perituros fructus periturus, nihil largiens Domino ad quem fuerat exiturus.