Latin
36.4.81 to 36.4.109
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 36.4.81-109
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem qui se divites affectant, cum sint pauperes: justi sibi videmur, cum sint iniqui. Divitias quippe illas intelligere debemus: quoniam aperuit Scriptura quid dixerit, Redemptio animæ viri divitiæ ipsius, Intellige, inquit, quas libi divitias commendem. Quoniam dixi, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cnm sint divites; illas temporales ct terrenas et visibiles divitias cogitabas: cg »autcm non ipsas dico, sed quas dicam consequenter admoneo; liedemptio animæ viri, divitiæ ipsius sunt. Ergo qui non habent animæ redemptionem, quia iniqui sunt, et justos se videri affectant, quia hypocriuc sunt, ipsi sunt de quibus ait, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes: justos se volunt videri, cum in cella conscientiæ non habeant aurum justitiae. Et sunt pleni 4, tanto humiliores, quanto ditiores: de quibus dictum Est, Beati pauperes spiritu, quonia, ipsorum est regnum cælorum (Mattli. v, 3). CAPUT VIII. —8. Interiores divitiæ, fides, auro præferenda. Quid ergo quaeris divitias, quae oculis humanis et carneis blandiuntur? Lucct aurum: sed plus lucet fides. Elige quid in corde habere debeas. Intus plenus esto, ubi divitias tuas Deus videt, hono nou videl. Nec tamen quia homo non videt, idco debes contemnere quod intus habes. Vis videre, quia <i oculis iniquoruin plus lucet rides, quam aurum? Quomodo laudat eliam avarus dominus servum fidelem? Nihil illo dicit esse pretiosius: imo eum omnino prctium non habere testatur. Habeo servum, inquit, uon habet pretium. Exspectas tu undc? Forte bene saltat, aut optimus coquus est. Non: attende interiorem laudem. Nihil, inquit. fidelius. Placet tibi, homo, servus tuus fidelis, et tu non vis esse Duo servus fidelis? Attendis quia habes servum tuum, attende quia habes et Dominum. Servum tuum atuisti comparare, non creare: Dominus tuus et verbo suo crcavit te, ct sanguine suo redemit te.