Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 37
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.11
Unproofread scanNot analysed yet
Non exstinguetur lucerna ejus tota nocte. Nemo accendit tucernam, et ponit sub modio (Matth. v, 15). Tu illuminabis tucernam meam, Domine (Psal. XVII, 29). Lucerna ejus, spes ejus. Ad illam opcratur omnis homo, quiaquid boni ad spem facit. Et in nocte ardet lucerna ista. Quod enim non videmus, speramus: ideo nox est. Si autem ct non videmus, ct non speramus: ct nox est, et lucerna non ardet. Quid infelicius talibus tenebris? Ut autem non deficiamus in tenebris, tit per patientiam exspectemus, quod non visum speramus, tota nocte ardeat lucerna nostra. Qni enim nobis quotidic Influitur verbum, tanquam oleum infundit, ne lucerna exstinguatur.