Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 37
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.10
Unproofread scanNot analysed yet
Succincta fortiter lumbos suos, firmavit brachia sua. Vere fortis. Vide si non est ancilla. Qua. . . devote servit, quam apparate! ne fluitantes sinus carnalium concupiscentiarum impediant operantem; succingit lumbos, ut nihil superfluum calcet, dum in opere festinat. Ibi cnim castitas mulieris hujus, zona præcepti constricta, et ad omne opus bonum semper pa •rata. Succincta fortiter lumbos suos, firmavit brachia sua, non defectura. Unde hoc? Gustavit quia bonum est operari. Ubi cst palatum, quod gUstatur hoc? Fugiunt homines laborem, quasi amarum: timendo gustare, nesciunt quid amarc. Bonum opus facit conscientia bona 4. Et quid dulcius, fratres, bona conscientia? Quæ si non cst, pungit; amara sunt omnia 5. Gusta ergo, gusta, et videbis quomodo sapiat, quam te delectabit, quam postea non desines, nisi totuM consumas. Gustavit quia bonum est operari.