Latin
37.15.38 to 37.15.68
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.15.38-68
Unproofread scanNot analysed yet
alii vero usque ad Sacramentum, reddituri de sua veste rationem. Non cessat tamen illa mulier, non cessat illa mulier omnes vestire: ut nemo queratur, nemo dicat, Ideo non sum bene operatus, quia non sum vestitus. Videte ergo, quemadmodum induti esse debcatis. Pro vestitus nostris etiam opis faciamus. Omnes enim apud eam restiti sunt. CAPUT XII. —17. Quid viro suo? Quæ servos vcs:it, viro suo nihil operatur? Duplicia pallia fecit viro suo. Jam acclamatis: credo quod agnoscitis quæ sunt duplicia pallia, quæ facit Ecclesia viro suo. Pallia quæ illi facit, laudcs sunt: laudcs fidci, laudcs confessionis, laudes prædicationis. Quare duplicia? Christum laudas, Deum landas et hominem. Dupliciter lauda, et simpliciter landa: dupliciter, quia homo est et Deus; simpliciter, ut non sis fictus. Nescio quæ mulier apud Photinum quemdam, lapidcm quasi pretiosum de ornamento hujus mulieris excusSum, jam vilcm et abjectum, unde hæretici Photiniani appeltantur, hoc elegit quasi simplex pallium facere viro suo. Non accepit ille utique a sua conjugc, vere sua, sicut scriptum est, Unius duplicia sunt pallia I. Ille enim Christum solum hominem dixit. Rursus exstitit nescio quæ alia detestanda mulier, quasi et ipsa texens viro pallium, texens autem pannosas fabellas. Ait enim: Christus Deus est tantum, omnino hominis nihil habeas. Hoc Manichæi dicunt. Photiniani, Homo tantum; Manichæi, Deus tantum. Illi nihil divinum in Domino confitentur; isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum, ut nec saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo erucifixus non est, ergo nec resurrexit. Qui ille resurgere potuit, qui mortuus noM cst'? Ergo ct dubitanti discipulo falsas cicatrices ostendit. Procul dubio enim falsæ cicatrices illae fuerunt, si vera vulnera non præeesserunL. Si autem vera vulnera præcesserunt, vera caro: si vera caro, vcra mors, vera crux, verus homo, et lotus veritas: laus abundans de colo hujus mulieris '.