Latin
37.15.69 to 37.15.86
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.15.69-86
Unproofread scanNot analysed yet
Qui autem ista laudabiliter duplicia pallia timuerunt, mendacio duplices remanserunt. Duplicia pallia fecit viro suo. Prorsus duplicia pallia feeit. Conlitere Deum, confitere hominem; lauda Deum in hotuine, lauda hominem in Deo. Texuit pretiosissimum illud pallium laudis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Texuit et aliud pallium, propter conversationem inter homines quotidianam: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, i, 2, I i). Duplicia pallia fecit nro suo. CAPUT XIII. —18. De bysso et purpura vestimenta sibi fecit. Non enim decebat matronam tanti viri, vel nudam incedere, vel pannosam. Fecit de bysso et purpura vestimenta sibi. De bysso, candida confessione; de purpura, gloriosa passione. Hujus byssum, cum oramus, agnoscimus; hujus purpuram in martyribus manc laudamus 1.