Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 37
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.9
Unproofread scanNot analysed yet
Prospiciens agrum mercata est. Uhi mercata est, habet ibi agrum. Ubi agrum? Ubi mercata est? Ubi posuit ct thesaurum suum, ut fieret ei, Ubi est thesaurua tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 21). Prospiciens agrum mercata est. Undc mercata est? Ne forte tn desperes, et suspires, et nihil agas, ager iste segnem amatorem non amat. Ibi certe cum ad cum veneris, forsitan requiesces, nee opns erit ut labores. Non enim est talis ager ille, qualis iste, ubi Adam in sudore vultus sui comedit panem suum (Gen. III, 19). Modo tamen ut ad illius agri speciem pervenias, compara tibi undc compares agrum ibi3. Quid? Collige pretium. Hoc enim agit hæc mulier. Videte si tacilnm est. Cum dictum cst, Prospiciens agrum mercata est: tanquam diceres, Unde mercata est? CAPUT VIII. —De fructibus, ait, manuum suarum plantavit possessionem. Ipsa crant opera qua; dabat ancillis, ut de fructibus manuum suarum plantaret possessionem in æternum. Illam enim possessionem dixit, quæ futura est. Hoc insinuat verbo quod ait, Prospiciens.