Latin
38.4.138 to 38.4.167
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 38.4.138-167
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim divit, Perdc; sed, vende et veni I, sequere me (Matth. XIX, 16-22). Ille qui delectabatur divitiis suis, ei propterea quærebat a. Domino quid bonifaccrel, ut vitam æternam consequeretur, quia a dcliciis ad delicias migrare cupicbat, et has quibus delectabatur relinquere formidabat, abscessit tristis ad thesauros suos terrenos. Noluit credere Domino quia potest servare in coelo, quod periturum est in terra. Noluit esse verus amator thesauri sui. Male tenendo, perdidit:. multum diligendo, amisit. Nam si bene illum diligeret, in coelum migraret, quo ipse postea scquereuir. Domum illi Deus ostendit ubi migraret, non locum ubi perderet: secutus enim ait, Ubi enim fuerit thesaurua tuus, illic erit et cor tuum (Id. VI 21). CAPUT VI. —8. Divitiæ in tuto ponuntur, dum erogantur. Eleemosyna pium fenus Deo. Sed videre volunt I homines divitias suas 9 Fac quod in terra thesaurizent, numquid non timent videri divitias suas? Effodiunt et obstruunt et cooperiunt ens: et cum obstruxerint et cooperuerint, numquid vident quod habent? Nec ipse videt: optat ut latcal, tiinct ne patcat3. Esse vult dives in opinionc, non in verilale. Quasi suflicit habere in conscientia, quod servat in terra 4? quanto major tibi et melior conscientia erit, si servaveris in cælo! Hic cum obrucris in terra, times ne sciat servus tuus et aufcrat ct fugiat: hic times nc auferat tibi servus tuus; ibi non times, quia bene tibi servat Dominus tuus. Sed habeo, inquis, servum fidelem, qui ct noverit, et non prodat 5, ct non tollat. Compara illum Domino tuo. Si fidelem servum invenisti, Dominus tuus quando te fefellit? Etsi non potest servus tuus tollere, potest tamen pcrdere: Dominus tuus nec tollere nec perdere potest, •nec perire permittit. Servat libi, manet tibi; liberat te, manentem te facit;