Latin
38.4.168 to 38.4.198
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 38.4.168-198
Unproofread scanNot analysed yet
nec perdet te, nee perdet quod ei commendaveris. Veni, inquit, accipe quod apud Ine posuisti. Absit. Non hoc tibi dicit Deus 6. Ego, inquit libi, qui te prohibui fenerare, feneratus suin a te. Volebas enim fenore crescere, ct dabas homini ut tibi plus redderet, quando accipiebat gaudens, et quando reddebat plorans. Hoc volebas, et ego prohibebam: dixi enim, Qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. xiv, 5). Prohibebam te a fenore: jubeo tibi fcnus, me fenera '. noc tibi dicit Dominus tuus: Pauca vis dare, ct plura accipere: rclinque hominem, qui plangit, quando exigis; me inveni, qui gaudeo, quando reddo. Eccc adsum: da, et sume; tempore redditionis reddam libi. Et quid reddam? Pauca dedisti, plura sumne: terrena dedisti, cœlestia sume: temporalia dedisti, æterna sume: mea dedisti, me ipsom sume. Quid enim dedisti, nisi ex eo quod a me accepisti? Quod dederis 'non reddo, qui unde dares dedi? qui te ipsum qui dares dedi; qui tibi Christum cui dares dedi, qui libi diceret, Quando uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti (Matth. xxv, 40). Ecce cui das, pascit et esurit propter te: donat, ct eget. Quando donat, vis accipere: quando eget, non vis dare. Eget Christus, quando eget pauper: qui omnibus suis vitam æternam paratus est dare, in unoquoque paupere temporaliter dignatus est accipere. CAPUT VII. —9. Divitiæ in cœlum præmittendæ, Pauperes, laturarii. Et consilium dat quo migres: dedit enim consiliuin quo migrare debeas. Migra de terra in caelum, ne perdas. Qnam multi enim quod servabant perdiderunt, et nec sic correcti in cœlo ponere didicerunt. Si forte tibi aliquis diceret, Mig: a divitias tuas ab Occidente in Orientem, si non vis ut percant; æstuares, laborares, satageres, attenderes quanta essent quae haberes, videres te multiplicitate rerum tuarum facile in longinqua migrare non posse: ct forte fleres, quia ire cogereris, ct quomodo tecum tollercs quod collegeras non invenires.