Latin
39.4.1 to 39.4.37
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 39.4.1-37
Unproofread scanNot analysed yet
Vermis divitiarum superbia. Cæterum his qui jam divites sunt, adhuc consilium dedit Apostolus: Præcipe, inquit, divitibus hujus mundi non superbe sapere. Vermis divitiarum superbia est. Difficile est ut non sit superbus, qui dives est. Tolle superbiam, divitiæ non nocebunt. Sed attende quid inde facere debeas, ne vacet apud te quod largitus cst Deus. Non superbe sapere: istud vitium tollo. Neque sperare in incerto divitiarum: tolle et hoc vitium. Cum abstuleris ista, exerce opera bona. Quæ? Audi: Divites sint, inquil, in operibus bonis, non sperent in incerto divitiarum. Sed ubi sperent? In Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Mundum præstat Deus paupcri, præstat ct diviti. Numquid quia dives est, duos ventres impleturus esi? Attendite, et videte qunniam de datis Deipauperes saturati dormiunt. Qui pascit vos, pascit ei illos per vos. CAPUT In. —5. Divitiarum usus in operibus bonis. Ergo non ametur pecunia: sed si jam habetur, hore inde fiat. Divites estote, qui illam habetis. Sed ubi divites? In operibus bonis. Facile, inquit, tribuant# communicent. Hic jam avaritia contrahit se, quando audit 1, Facile tribuant, communicent: veluti aqua frigida perfunditur, rigescit, stringit sinutn, et dicit, Non perdo labores meos. Infelix, perdere non' vis labores tuos? Eccc moricris, et qui nihil huc altu. listi, nihil hinc potes auferre: cum nihil abstuleris, nonne perdidisu omnes labores tuos'? Audi ergo consilium Dei. Non terrearis, quia dixit, Facile tribuant, communicent. Audi quod sequitur. Exspecta, noli contra me claudere ostium, ncc aditum cordis tui; oxspecta. Vis nosse, Facile tribuant, communicent, qnia non perdes, et hoc solum non perdes? Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram Witam. Ista ergo quæ te delectat, falsa vita est: quasi in somnis hic vivis.