Latin
39.4.38 to 39.4.69
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 39.4.38-69
Unproofread scanNot analysed yet
Si quasi in somnis hic vivis, evigilaturus es quando morieris, et sic nihil habes invenire in manibus tuis. Quomodo si mendicus dormint, et in somnis illi veniat hæreditas; nihil illo felicius antequam surgat. Yidct se in somnis tractare manibus vestes egregias, pretiosa vasa aurca et argentea, intrare in amoenissima et amplissima prædia, obsequi sibi magnas familias: evigilat, et plorat. Et quomodo vigilans accusat hominem qui illum exspoliavit, sic ille accusat qui ilium excitavit. Apertissime hinc locutus est Psalmus: Dormierunt, inquit, somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6), postcaquam finierunt somnum suum. CAPUT IV. —6. Eleemosynas qua mensura et quo fine faciendæ. —Quia ergo nihil attulisti, nihil hinc ablaturus es. Mitte sursum quod invenisti, et non perditurus es. Da Christo: Christus cnim hic voluit accipere. Da Christo, et non perdis. Non perdis, si commendas servo tuo; et perdis, si commendas Domino tuo? Non perdis, si commendas servo tuo quod acquisisti; et perdes, si commendes Domino tuo quod accepisti ab ipso Domino tuo? Egcre hic voluit Christus, sed propter nos. Omnes pauperes quos videtis; potuit illos Christus pascere, quomodo per corvum Eliam pavit: tamen et ipsi Eliæ subtraxit corvum, ut a vidua pasceretur non Eliae præstitit, sed viduæ (III Reg. XVII, 6). Quando ergo Deus pauperes tacit, quia ipse non vult ut ipsi habeant; quandQ facit pauperes, probat divites. Sic enim scriptum est: Pauper et dives occurrerunt sibi. Ubi sibi occurrerunt? In hac vita. Natus est illc, natus est et ille: invenerunt se, occurrerunt sibi. Et quis fecit illos ambos? Dominus (Prov. XXII, 2). Divitem, unde pauperem adjuvarct; pauperem, unde divitem probaret Pro viribus suis quisque faciat: non sic faciat, ut ipse patiatur angustias.