Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. IV, 25, Deponentes mendacium, loquimini v…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4-9
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Vocatus es ut non sis homo. sed filius Dei. Non est crgo unde quisquam calumuictur, ct dicat mihi: Mentiar, quia homo sum. Dicam enim et ego fidentissime: Noli esse homo, ut non rnent:aris. Ergo, inquit, homo non ero? Non utiquc. Ut enim non sis homo, ad hoc vocatus cs ab illo qui propter te factus est homo. Noli sucrenscrc. Non enim ita tibi dicitur ut homo non sis, ut pecus sis: sed ut sis inter eos quibus dedit potestatem lilios Dei fieri (Joan. I, 12). Deus enim doum te vult facere: non natura, sicut est ille quem genuit; sed dono suo et adorlionc. Sicut cnim ille per humanitatem factus cst particeps mortalitmis tuæ; sic te per exaltationem facit participem immortalitatis suæ. Age igimr gratias, et amplectere quod donatum est ut merearis perfrui quo vocatus es. Noli esse Adam, et non eris homo. Sinon homo, non utique mendax: quia omnis homo mendax. Et cum coeperis non mentiri, noli tibi tribuere ct extolli, quasi ex tuo proprio: nc vento superbie, tanquam lucerna quæ aliunde accenditur, exstinguaris, et rcmancas rursus in mendacio tuo. Nolite crgo mentiri, fratres. Jam enim vcteres homines eratis: accessistis ad gratiam Dei, facti estis homilies novi. Mendacium ad Adam pertinet, vcritas ad Christuln. Deponentes ergo mendacium, loquimini veritatem, ut et caro ista mortalis quam adhuc habetis de Adam, præcedente novitatc spiritus, mereatur et ipsa innovationem et commutationem tempore resurrectionis suæ: ac si totus homo deificatus inhæreat perpetuæ atque incommutabili veritati.