Latin
5.1 to 5.35
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.1-8-35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. -1. Dies mali unde. Apostolum, cum legeretur, audistis; imo omnes audivimus, dicentem nobis: Videte Quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed tit sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Dies malos, fratres, duæ res faciunt, malitia et miseria. Per malitiam hominum et miseriam hominum ducuntur1 dies mali. Ci terum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati 5uni: ducunt vices, agunt tempora; oritur sol, occidit sol, transeunt tempora. Cui molesta sunt temPora, si homines sibi non sunt molesti? Ergo dies malos, sicut dixi, dune res faciunt, miseria hominum et malitia hominum. Sed miscria hominum communis est: non debet malitia esse communis. Ex quo cuirn lapsus cst Adam. et dc paradiso expulsus, nunquam fuerunt dies, nisi mali. Istos pueros qui nascuntur, interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere possunt '. Nascitur, ct statim plorat: post nescio quot dies ridet. Quando plorabat nascens, propheta suæ calamitatis erat: lacrymæ cnim testes sunt uniseriæ. Nondum loquitur, et jam prophetat. Quid prophetat? In labore sc futurum, vel in timore. Et si bene vixerit et justus fuerit, certe in mediis positis tentationibus semper timebit. CAPUT II. —3. Justi hic nunquam sine persecutione. Quid ait Apostolus? Omnes qui volunt in Christo pie:'cre, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Ecce quia dies mali sunt, sinc persecutione vivcre hic justi non possunt. Qui imper malos vivunt, persecutionem patiuntur. Omnes mali persequuntur bonos, non ferro et lapidibus, sed vita ct moribus. Numquid aliquis sanctum Lot persequebatur in Sodomis? Nemo illi molestus crat: et tamen inter impios vivebat, et inter immundos, superbos, blasphemos, persecutionem patiebatur, non vapulando, sed malos videndo. Quisquis me audis, et nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie vivere, et probas quod dico.