Latin
4.13.1 to 4.13.20
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.13.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictio minoris sub specie majoris. Intendat Sanetitas vestra. Benedicere ergo volebat majorem filium Isaac senex caliginosis oculis, quia Vetus Testamentum ad Jud; cos directum erat. Quod Vetus Testamentum non ab eis intelligebatur, ideo caliginosi oculi dicuntur. Ut dixi, fratres, ad majorem loquitur, ad minorem pervenit benedictio. Etenim mater ista, quæ in sanctis omnibus intelligitur, id est, Ecclesia, quæ intellexit prophetiam, ipsa dat consilium filio minori, et dicit illi: Ego ipsa audivi patrem tuum dicentem fratri tuo: Vade, et affer mihi venationem, ut manducem, et benedicat te aniMuM mea, antequam moriar. Nunc ergo, fili, audi me. Et dedit illi consilium ut iret, afferretque duos hædos de proximo grege; et faceret illos mater, quemadinodum delectabatur pater ejus, et manducaret, et benedicerct filium suum minorem, absente majore. Ille. autem timnit, et ait: Frater meus pilosus est, ego autem lenis sum; ne contingat me et compalpet pater meus, et intelligal quia ego sum Jacob, et acquiram non benedictionem, sed maledictionem. Al illa: Vade, inquit, fili, audi me: muledictio tua super me sit (Gen. XXVII, 6-13). Perrexit, et attulit duos hædos: facti sunt, et apposuit patri suo: et quemadmodum prædixit, quia non illum agnoscebat in voce, tetigit, invenit pilos; quia pellibus hædorum circumdederat mater brachia ejus: credidit majorem esse, et behedixit. In benedictione majorem intendebat, et benedictio ad minorem pervenicbat. CAPUT XIV. —Quid est ergo quod sub specie majoris benedicitur minor, nisi quia sub figuris Veteris Testamenti promissi populo Judæorum, pervenit benedictio spiritualis ad populum Christianorum? Attendite, fratres: audiunt illi terram promissionis, audimus et nos: tanquam ad Judæos videtur Scriptura loqui de terra promissionis, et ad nos pcrvenit intellectus terræ promissionis, qui dicimus Deo, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6).