Latin
4.13.21 to 4.13.46
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.13.21-46
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc ut diceremus, mater nos docuit, id est, in sanctis Ecclesia ipsa Prophetis docet nos 1, quemadmodum spiritualiter intelligamus ipsa promissa carnalia. it. Peccata aliena patienter portanda. Sed non posset ad nos pervenire benedictio, nisi jam mundati a peccatis per nativilatem regenerationis, aliorum peccata per tolerantiam portemus. Genuit cnim mater ambos filios. Intendite, fratres: gcnuit unum pilosum, alterum Icnem. Pili peccata signilicant, lenitas autem mansuetudinem, id est, munditiem a peccatis. Duo filii bcnedicuntur: quia duo genera benedicit Ecclesia. Quomodo duos peperit Rcbecca, generantur in utero Ecclesiæ duo, unus pilosus, alter lenis: quorum diversitatem exposuimus. Sunt enim homines qui nec post Baptismum volunt dimittere peccata sua, et ca volunt faccre quæ antea faciebant. Verbi gratia, si faciebant fraudes, volunt iterum fraudare: si mendacium jurabant, volunt adhuc pejerare: si circumveniebant dolis innocentes, volunt adhuc circumvenire: si homicidia cogitabant, eadcm cogitant:si fornicabantur, si inebriabantur, ea ipsa nihilominus faciunt. Ecce Esau natus pilosus. Quid facit Jacob? Dicitur ei a matre: Vade, benedicat tc pater tuus. Et dicit, Timeo, non accedam. Sunt enim homines in Ecclesia. qui timent misceri peccatoribus, ne quasi per consortium peccatorum in unitate maculentur, et per h:creses et schismata pereant 2. CAPUT XV. -15. Quomodo Jacob sine dulo, et cum dolo. Quid ergo dicitur huic piloso Esau, qui nun bene conversatus estin domo? Nam et hoc de illis dicitur: Erat ille agrestis venator, Jacob autem sine dolo conversabatur in domo (Gcn. xxv, 27). Ideoque eum amabat mater, cujus conversationem dulcem sentie- Lat. Ipse est Jacob, qui postea appellatus est Israel, cnm luctaretur cum Angelo: ct hoc in magno mysterio. Benedictus, appellatus est Israel (Id. XXXII, 28): idcoque quia sine dolo erat 3. Intendite, fratres mei, et videte quam sine dolo fuerit.