Latin
4.17.27 to 4.17.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.17.27-54
Unproofread scanNot analysed yet
Venit enim Ecclesia Judxorum de circumcisione; venit Ecclesia Gentium de præputio: de diverso venientes in domo conjuncti sunt. Ideo Dominus dictus est lapis angularis: dicit enim Psaimus, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hie factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22); dicit et Apostolus, Ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II, 20). Ubi est angulus, duo parietcs copulantur: in angulo duo parietes, nisi de diverso, non conveniunt: nam si ex una parte vcniunl, angu- Ium non faciunt. Duo ergo hædi, ipsi sunt duo populi, ipsa sunt duo ovilia, ipsi sunt duo parietcs; ipsi sunt duo cæci qui sedebant in via (Matth. xx, 30); ipsæ sunt duæ naves in quas levati sunt pisces (Luc. v, 7). Multis in locis Scripturarum intelliguntur duo populi: sed unum sunt in Jacob. CAPUT X VIII. —19. Hædi cur populi. Quare lætali, dicet aliquis? Hædi nostis quia peccaiorcs sunt: nam ad sinistram erunt hædi, et ad dexteram agni (Matth. xxv, 33). Sed qui perseveraverint hædi, ipsi cruut ad sinistram. Nam nisi prius hædi essent, nun diceret Dominus: Non veni vocare justos, sed peccatores. Quando enim Dominus conversabatur ium peccatoribus, ct manducabat cum publicanis, iudæi quasi agni, id est, quasi justi, et per super- Liam magis hirci, objecerunt Domino tanquam crimen, imo discipulis cjus dixcrunt: Quare magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat? Respondens Dominus, quomodo se defendit? Non eat opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores (ld. ix, 11-13). Vocat ergo hredos, sed ut non perseverent hædi. Occidit enim illos Jacob, et praeparavit inde epulas patri suo; id est, ad intelligentiam spiritualem, quæ in illa benedictione habebat intelligi, quamvis figurabatur 1 in filio majori: ad hoc occisi sunt hædi, ct manducati sunt, et trajecti in corpus unum.