Latin
4.17.55 to 4.17.81
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.17.55-81
Unproofread scanNot analysed yet
Sic occiduntur peccata in peccatoribus, et transeunt interfecti in corpus unum Ecclesiæ: cujus Ecclesiæ figuram gerebat Petrus, quando ei dictum cst, Macta et manduca (Act. x, 13). Ergo ille agrestis, iste in domo, mansuelus: illo major, iste minor: ad illum vidcbantur respicere bcnedictiones, ad istum perveniebant. Respiciebant ad illum, quia promissa carnalia promittebantur Judæis: ad istum pervenicbant 2, quia spiritualiter intelligenda crant, et accipienda Christianis. Ad istum benedictio non perveniret 3, nisi portaret peccata, quae ipse jam non faciebat. CAPUT XIX. —20. Aliena peccata sic portanda sunt, tri conigantur. Charitas. Intelligat itaque Sanctitas vestra, quomodo sint portanda peccata. Sunt enim qui portare sibi videntur peccata, et tacent peccatoribus: jam ista simulatio detestanda est. Porta peccatorem, non ut ames peccatum in illo, sed ut persequaris peccatum propter illum. Dilige peccatorem, non in quanlum peccator est, sed in quantum homo est. Quomodo si diligis ægrum, persequeris febrem: nam si parcis rebri, non diligis ægrum. Dic ergo quod verum est fratri tuo, noli tacere. Quid enim aliud agimus, quam dicere vobis quod verum est? Noli mendaciter; aperta veritate dic quod verum est: sed donec corrigatur, porlelur. Diversis temporibus fieri potucrunt occisio hæ- dorum et portatio pellium: rem tamen significant. quæ uno tempore fieri potest. Simu! cnim et arguit justus peccatores, quod est hædos occidere; et peccata eorum misericorditer tolerat, quod est pelles portare. Quantum in ipso fuit, occidit hædos, occidit peccatores: sed portabat aliena peccata, et portabat cum tolerantia; meruit bcnedici: quia charitas omnia tolerat. Ipsa charitas erat in matre, et figuram charitatis ipsius gerebat mater: quæ figura omnium san ctorum crat, figuram charitatis gerebat; quia sancti non sunt, nisi qui habuerint charitatem. Quid enim Proderit, si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam?